- VERONA
- VERONAcolonia et urbs Cenomanorum Venetiae, ab his cum Brixia aliisque urbibus condita, dictaque Verona, quasi Brennona, a conditore: ad Athesim fluv. inerluentem, urbs clarissima, et maxima totius Venetiae, si Venetias excipias, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi, inter Ferrariam ad Euronotum, et Tridentum in Circium 50. mill. pass. Huius vocabulum, ut reliqua Italiae Latinô more Ptolemaeo quoque refertur Οὐηρῶνα. Apud Strab. vero l. 4. legitur Οὐήρων, l. autem 5. Βήρων. Apud Procopium varie legitur in Gothicis: l. 2. et 4. Βερόνη, l. autem 3. ἐπὶ Βερῶνα, quum l. 4. sit ὰμοὶ Βερῶναν. Vulgo quoque Vernona: in verter. inscript. Colonia Augusta Verona. Catulli patria fuit. Ovid. l. 3. Am. El. 15. v. 7.Mantua Virgilio gaudet, Verona Catullo.Martial. l. 10. Epigr. 103. v. 5.Nec sua plus debet tenui Verona Catullo.Idem, l. 14. Epigr. 195.Tantum magna suo debet Verona Catullo,Quantum parvae suo Mantua Virgilio.Catullus ipse, Carm. 68. v. 31.Atqui non solum hunc se dicit cognitum habereBrixia, Chtneae supposita speculae;Flavus quam molli percurrit flumina Mela;Brixia Veronae mater amata meae.Βέρουνος Stephano dicitur, Dieterichs Bern. German. Nic. Lloydius. Baudrando urbs ampla et pulcherrima Longobardiae; Venetis a Maximiliano Imperatore erepta A. C. 1509. sed reddita A. C. 1516. Athesim quatuor pontibus nectit. Caput est agri cognominis cum arce permunita. 35. mill. pasl. a Tridento in Meridiem, Mantuam versus 22. 40. a Brixia in Ortum, uti 15. a Piscaria, Venetias versus 70. circiter 60. a Ferraria in Circium. Ibi Circus et ingens amphitheatrum. Patria fuit etiam Aemilii Macri Poetae. Hîc Odoacrô victô Theodoricus Veronensis nomen accepit, A. C. 490. Occupata postmodum corruptis custodibus urbs a Berengatio, A. C. 901. Mastinum Scaligerum sibi praefecit, A. C. 1286. imperante Rodolfô I. Imperatore ad exemplum praecipuarum Italiae civitatum. Sed Scaligeris a Ioh. Galeatio Duce Mediol. eiectis, post varias vices, ad Venetos pervenit. Vide Leand. Alberti, descr. Ital. Torellum Saraynam, de orig. et amplit. Veron. Iulium de Puy, Elog. Colleg. Veron. Franciscum Fintum, la Nobil. de Veron. Hieronymum dalle Corte, Hist. di Verona. Verona altera, urbs Helvetiorum, Bern, ut aliquibus videtur. Populi Bernenses Plinio, l. 3. c. 19. qui tamen tam Veronam quam Bernenses in Rhaetis commemorat. Ferrarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.